# Letters to Atticus 5.16.1-2

Cicero, Letters to Atticus, 5.16.1 to 5.16.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/5.16.1

etsi in ipso itinere et via discedebant publicanorum tabellarii et eramus in cursu, tamen surripiendum aliquid putavi spati, ne me immemorem mandati tui putares. itaque subsedi in ipsa via, dum haec quae longiorem desiderant orationem summatim tibi perscriberem. maxima exspectatione in perditam et plane eversam in perpetuum provinciam nos venisse scito pridie Kal. Sextilis, moratos triduum Laodiceae, triduum Apameae, totidem dies Synnade. . audivimus nihil aliud nisi imperata ἐπικεφάλαια solvere non posse, ὠνὰσ omnium venditas, civitatum gemitus, ploratus, monstra quaedam non hominis sed ferae nescio cuius immanis. quid quaeris? taedet omnino eos vitae.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
