# Letters to Atticus 5.19.2-3

Cicero, Letters to Atticus, 5.19.2 to 5.19.3. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/5.19.2

itineris nostri famam ad te pervenisse laetor magisque laetabor si reliqua cognoris. filiolam tuam tibi †iam Romae† iucundam esse gaudeo, eamque quam numquam vidi tamen et amo et amabilem esse certo scio. etiam atque etiam vale. de Patrone et tuis condiscipulis quae de parietinis in Melita laboravi ea tibi grata esse gaudeo. quod scribis libente te repulsam tulisse eum qui cum sororis tuae fili patruo certarit, magni amoris signum. itaque me etiam admonuisti ut gauderem; nam mihi in mentem non venerat. non credo inquis. ut libet; sed plane gaudeo, quoniam τὸ interest τοῦ φθονεῖν.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
