Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 4
Cicero, Letters to Atticus 5.4.2
Not analysed yet
nunc venio ad eam epistulam quam accepi a Tullio. de Marcello fecisti diligenter. igitur senatus consultum si erit factum, scribes ad me; si minus, rem tamen conficies; mihi enim attribui oportebit, item Bibulo. sed non dubito quin senatus consultum expeditum sit in quo praesertim sit compendium populi. de Torquato probe. de Masone et Ligure, cum venerint. de illo quod Chaerippus (quoniam hic quoque πρόσνευσιν sustulisti), o provincia! etiamne hic mihi curandus est? curandus autem hactenus ne quid ad senatum consule! aut numera! nam de ceteris —sed tamen commode, quod cum Scrofa. de Pomptino recte scribis. est enim ita ut, si ante Kal. Iunias Brundisi futurus sit, minus urgendi fuerint M'. Anneius et L. Tullius.