Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 5, Letter 6
Cicero, Letters to Atticus 5.6.2
Not analysed yet
sed ad te brevior iam in scribendo incipio fieri dubitans Romaene sis an iam profectus. quod tamen quoad ignorabo, scribam aliquid potius quam committam ut tibi cum possint reddi a me litterae non reddantur. nec tamen iam habeo quod aut mandem tibi aut narrem. mandavi omnia; quae quidem tu, ut polliceris, exhauries. narrabo cum aliquid habebo novi. illud tamen non desinam, dum adesse te putabo, de Caesaris nomine rogare ut confectum relinquas. avide exspecto tuas litteras et maxime ut norim tempus profectionis tuae.