Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 1
Cicero, Letters to Atticus 6.1.10
Not analysed yet
de Tullia mea tibi adsentior scripsique ad eam et ad Terentiam mihi placere. tu enim ad me iam ante scripseras, ac vellem te in tuum veterem gregem rettulisses. correcta vero epistula Memmiana nihil negoti fuit; multo enim malo hunc a Pontidia quam illum a Servilia. qua re adiunges Saufeium nostrum, hominem semper amantem mei, nunc credo eo magis quod debet etiam fratris Appi amorem erga me cum reliqua hereditate crevisse; qui declaravit quanti me faceret cum saepe tum in Bursa. ne tu me sollicitudine magna liberaris.