Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 2
Cicero, Letters to Atticus 6.2.2
Not analysed yet
illum autem multa de istis rebus asperius solete loqui saepe sum expertus, saepe etiam lenivi iratum. id scire te arbitror. in hac autem peregrinatione militiave nostra saepe incensum ira vidi, saepe placatum. quid ad Statium scripserit nescio. quicquid acturus de tali re fuit, scribendum tamen ad libertum non fuit. mihi autem erit maximae curae ne quid fiat secus quam volumus quamque oportet. nec satis est in eius modi re se quemque praestare ac maximae partes istius offici sunt pueri Ciceronis sive iam adulescentis; quod quidem illum soleo hortari. ac mihi videtur matrem valde, ut debet, amare teque mirifice. sed est magnum illud quidem verum tamen multiplex pueri ingenium; in quo ego regendo habeo negoti satis.