Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 2
Cicero, Letters to Atticus 6.2.5
Not analysed yet
hac autem re incredibile est quantum civitates emerserint. accessit altera. mira erant in civitatibus ipsorum furta Graecorum quae magistratus sui fecerant. quaesivi ipse de iis qui annis decem proximis magistratum gesserant. aperte fatebantur. itaque sine ulla ignominia suis umeris pecunias populis rettulerunt. populi autem nullo gemitu publicanis quibus hoc ipso lustro nihil solverant etiam superioris lustri reliqua reddiderunt. itaque publicanis in oculis sumus. gratis inquis viris. sensimus. iam cetera iuris dictio nec imperita et clemens cum admirabili facilitate; aditus autem ad me minime provinciales; nihil per cubicularium; ante lucem inambulabam domi ut olim candidatus. grata haec et magna mihique nondum laboriosa ex illa vetere militia.