Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 3
Cicero, Letters to Atticus 6.3.9
Not analysed yet
ne illud quidem praetermittam. Hortensius filius fuit Laodiceae gladiatoribus flagitiose et turpiter. hunc ego patris causa vocavi ad cenam quo die venit, et eiusdem patris causa nihil amplius. is mihi dixit se Athenis me exspectaturum ut mecum decederet. recte inquam; quid enim dicerem? omnino puto nihil esse quod dixit; nolo quidem, ne offendam patrem quem me hercule multum so diligo. sin fuerit meus comes, moderabor ita ne quid eum offendam quem minime volo. haec sunt; etiam illud. orationem Q. Celeris mihi velim mittas contra M. Servilium. litteras mitte quam primum; si nihil, nihil fieri vel per tuum tabellarium. Piliae et filiae salutem. cura ut valeas.