Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 6
Cicero, Letters to Atticus 6.6.4
Not analysed yet
quid quae tecum? numquam essem sine cura, si quid iracundius contumeliosius aut neglegentius, quae fert vita hominum. quid si quid filius puer et puer bene sibi fidens? qui esset dolor? quem pater non dimittebat teque id censere moleste ferebat. at nunc Coelius non dico equidem quod egerit—, sed tamen multo minus laboro. adde illud. Pompeius, eo robore vir, iis radicibus, Q. Cassium sine sorte delegit, Caesar Antonium; ego sorte datum offenderem, ut etiam inquireret in eum quem reliquissem? hoc melius, et huius rei plura exempla, senectuti quidem nostrae profecto aptius. at te apud eum, di boni, quanta in gratia posui! eique legi litteras non tuas sed librari tui. amicorum litterae me ad triumphum vocant, rem a nobis, ut ego arbitror, propter hanc παλιγγενεσίαν nostram non neglegendam. qua re tu quoque, mi Attice, incipe id cupere quo nos minus inepti videamur.