# Letters to Atticus 6.9.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 6, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/6.9.1

in Piraeea cum exissem pridie Idus Octobr., accepi ab Acasto servo meo statim tuas litteras. quas quidem cum exspectassem iam diu, admiratus sum, ut vidi obsignatam epistulam, brevitatem eius, ut aperui, rursus σύγχυσιν litterularum, quia solent tuae compositissimae et clarissimae esse, ac, ne multa, cognovi ex eo quod ita scripseras te Romam venisse a. d. xii Kal. Oct. cum febri. percussus vehementer nec magis quam debui, statim quaero ex Acasto. ille et tibi et sibi visum et ita se domi ex tuis audisse ut nihil esset incommode. id videbatur approbare quod erat in extremo, febriculam tum te habentem scripsisse. sed te amavi tamen admiratusque sum quod nihilo minus ad me tua manu scripsisses. qua re de hoc satis. spero enim, quae tua prudentia et temperantia est, et hercule, ut me iubet Acastus, confido te iam ut volumus valere.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
