Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 11
Cicero, Letters to Atticus 7.11.2
Not analysed yet
age, quis est cui velle non liceat? sed ego hoc ipsum velle miserius esse duco quam in crucem tolli. una res est ea miserior, adipisci quod ita volueris. sed haec hactenus. libenter enim in his molestiis ἐνσχολάζω τόσον.