Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 11
Cicero, Letters to Atticus 7.11.5
Not analysed yet
ego negotio praesum non turbulento. vult enim me Pompeius esse quem tota haec Campania et maritima ora habeat ἐπίσκοπον, ad quem dilectus et summa negoti referatur. itaque vagus esse cogitabam. te puto iam videre quae sit ὁρμή Caesaris, qui populus, qui totius negoti status. ea velim scribas ad me et quidem, quoniam mutabilia sunt, quam saepissime. acquiesco enim et scribens ad te et legens tua.