Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 13
Cicero, Letters to Atticus 7.13.4
Not analysed yet
reliquum est ut et quid agatur quoad poteris explores scribasque ad me et quid ipse coniectura adsequare; quod etiam a te magis exspecto. nam acta omnibus nuntiantibus a te exspecto futura. μάντισ δ' loquacitati ignosces, quae et me levat ad te quidem scribentem et elicit tuas litteras. aenigma plane non intellexi; est enim numero Platonis obscurius.