# Letters to Atticus 7.15.2

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/7.15.2

Capuam cum venissem a. d. vi Kal. pridie quam has litteras dedi, consules conveni multosque nostri ordinis. omnes cupiebant Caesarem abductis praesidiis stare condicionibus iis quas tulisset; uni Favonio leges ab illo nobis imponi non placebat. sed †is auditus in† consilio. Cato enim ipse iam servire quam pugnare mavult; sed tamen ait in senatu se adesse velle cum de condicionibus agatur, si Caesar adductus sit ut praesidia deducat. ita, quod maxime opus est, in Siciliam ire non curat; quod metuo ne obsit, in senatu esse vult. Postumius autem, de quo nominatim senatus decrevit ut statim in Siciliam iret Furfanioque succederet, negat se sine Catone iturum et suam in senatu operam auctoritatemque quam magni aestimat. ita res ad Fannium pervenit. is cum imperio in Siciliam praemittitur.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
