Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 17
Cicero, Letters to Atticus 7.17.5
Not analysed yet
ego iiii Nonas Febr. ,quo die has litteras dedi, in Formiano, quo Capua redieram, mulieres exspectabam. quibus quidem scripseram tuis litteris admonitus ut Romae manerent. sed audio maiorem quendam in urbe timorem esse. Capuae Nonis Febr. esse volebam, quia consules iusserant. quicquid huc erit a Pompeio adlatum, statim ad te scribam tuasque de istis rebus litteras exspectabo.