# Letters to Atticus 7.23.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 23. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/7.23.1

v Idus Febr. vesperi a Philotimo litteras accepi Domitium exercitum firmum habere, cohortis ex Piceno Lentulo et Thermo ducentibus cum Domiti exercitu coniunctas esse, Caesarem intercludi posse eumque id timere, bonorum animos recreatos Romae, improbos quasi perculsos. haec metuo equidem ne sint somnia, sed tamen M'. Lepidum, L. Torquatum, C. Cassium tribunum pl. (hi enim sunt nobiscum, id est in Formiano) Philotimi litterae ad vitam revocaverunt. ego autem illa metuo ne veriora sint, nos omnis paene iam captos esse, Pompeium Italia cedere; quem quidem (o rem acerbam!) persequi Caesar dicitur. persequi Caesar Pompeium? quid? ut interficiat? o me miserum! et non omnes nostra corpora opponimus? in quo tu quoque ingemiscis. sed quid faciamus? victi, oppressi, capti plane sumus.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
