# Letters to Atticus 7.25.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 25. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/7.25.1

cum dedissem ad te litteras tristis et metuo ne veras de Lucreti ad Cassium litteris Capua missis, Cephalio venit a vobis. attulit etiam a te litteras hilariores nec tamen firmas, ut soles. omnia facilius credere possum quam quod scribitis, Pompeium exercitum habere. nemo huc ita adfert omniaque quae nolim. o rem miseram! malas causas semper obtinuit, in optima concidit. quid dicam nisi illud eum scisse (neque enim erat difficile), hoc nescisse? erat enim ars difficilis recte rem publicam regere. sed iam iamque omnia sciemus et scribemus ad te statim.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
