# Letters to Atticus 7.7.1

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 7. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/7.7.1

Dionysius, vir optimus, ut mihi quoque est perspectus, et doctissimus tuique amantissimus, Romam venit xv Kalend. Ian. et litteras a te mihi reddidit. tot enim verba sunt de Dionysio in epistula tua, illud †putato† non adscribis, et tibi gratias egit. atqui certe ille agere debuit et, si esset factum, quae tua est humanitas, adscripsisses. mihi autem nulla de eo παλινῳδία datur propter superioris epistulae testimonium. sit igitur sane bonus vir. hoc enim ipsum bene fecit quod mihi sui cognoscendi penitus etiam istam facultatem dedit. Philogenes recte ad te scripsit; curavit enim quod debuit. eum ego uti ea pecunia volui quoad liceret; itaque usus est menses xliii.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
