Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 7, Letter 7
Cicero, Letters to Atticus 7.7.6
Not analysed yet
exercitum retinentis cum legis dies transierit rationem haberi placet? mihi vero ne absentis quidem; sed cum id datum est, illud una datum est. annorum enim decem imperium et ita latum placet? placet igitur etiam me expulsum et agrum Campanum perisse et adoptatum patricium a plebeio, Gaditanum a Mytilenaeo, et Labieni divitiae et Mamurrae placent et Balbi horti et Tusculanum. sed horum omnium fons unus est. imbecillo resistendum fuit et id erat facile; nunc legiones XI, equitatus tantus quantum volet, Transpadani, plebes urbana, tot tribuni pl. ,tam perdita iuventus, tanta auctoritate dux, tanta audacia. cum hoc aut depugnandum est aut habenda e lege ratio.