Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 8, Letter 12D
Cicero, Letters to Atticus 8.12D.1
Not analysed yet
litterae mihi a te redditae sunt a. d. XIII Kal. Martias in quibus scribis Caesarem apud Corfinium castra posuisse. quod putavi et praemonui fit, ut nec in praesentia committere tecum proelium velit et omnibus copiis conductis te implicet, ne ad me iter tibi expeditum sit atque istas copias coniungere optimorum civium possis cum his legionibus de quarum voluntate dubitamus. quo etiam magis tuis litteris sum commotus. neque enim eorum militum quos mecum habeo voluntate satis confido ut de omnibus fortunis rei publicae dimicem neque etiam qui ex dilectibus conscripti sunt consulibus convenerunt.