Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 8, Letter 5
Cicero, Letters to Atticus 8.5.1
Not analysed yet
cum ante lucem viii Kal. litteras ad te de Dionysio dedissem, vesperi ad nos eodem die venit ipse Dionysius auctoritate tua permotus, ut suspicor; quid enim putem aliud? etsi solet eum, cum aliquid furiose fecit, paenitere. numquam autem cerritior fuit quam in hoc negotio. nam quod ad te non scripseram, postea audivi a tertio miliario tum eum isse πολλὰ μάτην κεράεσσιν ἐσ ἠέρα θυμήναντα, multa, inquam, mala cum dixisset: suo capiti, ut aiunt. sed en meam mansuetudinem! coniecerim in fasciculum una cum tua vehementem ad illum epistulam. hanc ad me referri volo nec ullam ob aliam causam Pollicem servum a pedibus meum Romam misi. eo autem ad te scripsi ut, si tibi forte reddita esset, mihi curares referendam, ne in illius manus perveniret.