Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 8, Letter 8
Cicero, Letters to Atticus 8.8.2
Not analysed yet
ecce subito litterae Domiti ad illum, ipsius ad consules. fulsisse mihi videbatur τὸ καλὸν ad oculos eius et exclamasse ille vir qui esse debuit, πρὸσ ταῦθ' ὅ τι χρὴ καὶ παλαμάσθων καὶ πάντ' ἐπ' ἐμοὶ τεκταινέσθων: τὸ γὰρ εὖ μετ' ἐμοῦ. at ille tibi πολλὰ χαίρειν τῷ καλῷ dicens pergit Brundisium. Domitium autem aiunt re audita et eos qui una essent se tradidisse. o rem lugubrem! itaque intercludor dolore quo minus ad te plura scribam. tuas litteras exspecto.