# Letters to Atticus 9.10.7

Cicero, Letters to Atticus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 10. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-atticus/9.10.7

totam autem hanc deliberationem evolvis accuratius in litteris viii Kal. Mart. datis, si M'. Lepidus et L. Volcacius remanent, manendum puto, ita ut, si salvus sit Pompeius et constiterit alicubi, hanc νέκυιαν relinquas et te in certamine vinci cum illo facilius patiaris quam cum hoc in ea quae perspicitur futura colluvie regnare. multa disputas huic sententiae convenientia. inde ad extremum, quid si inquis Lepidus et Volcacius discedunt? plane ἀπορῶ. quod evenerit igitur et quod egeris id στερκτέον putabo. si tum dubitaras, nunc certe non dubitas istis manentibus.

---

Cicero, Letters to Atticus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi057/phi0474.phi057.perseus-lat1.xml.
