Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 10
Cicero, Letters to Atticus 9.10.9
Not analysed yet
cum vero iam angerer et timerem ne quid a me dedecoris esset admissum, iii Nonas Mart. ,tamen te non esse una cum Pompeio non fero moleste. postea, si opus fuerit, non erit difficile, et illi, quoquo tempore fiet, erit ἀσμένιστον; sed hoc ita dico si hic qua ratione initium fecit eadem cetera aget, sincere, temperate, prudenter, valde videro et consideratius utilitati nostrae consuluero.