Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 11A
Cicero, Letters to Atticus 9.11A.1
Not analysed yet
ut legi tuas litteras quas a Furnio nostro acceperam quibus mecum agebas ut ad urbem essem, te velle uti consilio et dignitate mea minus sum admiratus; de gratia et de ope, quid significares mecum ipse quaerebam, spe tamen deducebar ad eam cogitationem ut te pro tua admirabili ac singulari sapientia de otio, de pace, de concordia civium agi velle arbitrarer, et ad eam rationem existimabam satis aptam esse et naturam et personam meam.