Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 13
Cicero, Letters to Atticus 9.13.2
Not analysed yet
tuas xi K. accepi litteras quibus omnia consilia differs in id tempus cum scierimus quid actum sit. et certe ita est, nec interim potest quicquam non modo statui sed ne cogitari quidem. quamquam hae me litterae Dolabellae iubent ad pristinas cogitationes reverti. fuit enim pridie Quinquatrus egregia tempestas; qua ego illum usum puto.