Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 15
Cicero, Letters to Atticus 9.15.3
Not analysed yet
cum tu haec leges, ego illum fortasse convenero. τέτλαθι κύντερον ne illud quidem nostrum proprium. erat enim spes propinqui reditus, erat hominum querela. nunc exire cupimus, qua spe reditus mihi quidem numquam in mentem venit. non modo autem nulla querela est municipalium hominum ac rusticorum sed contra metuunt ut crudelem, iratum. nec tamen mihi quicquam est miserius quam remansisse nec optatius quam evolare non tam ad belli quam ad fugae societatem. †sed tu omnia qui† consilia differebas in id tempus cum sciremus quae Brundisi acta essent. scimus nempe; haeremus nihilo minus. vix enim spero mihi hunc veniam daturum, etsi multa adfero iusta ad impetrandum. sed tibi omnem illius meumque sermonem omnibus verbis expressum statim mittam.