Latin · ~4 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 18
Cicero, Letters to Atticus 9.18.1
Not analysed yet
utrumque ex tuo consilio; nam et oratio fuit ea nostra ut bene potius ille de nobis existimaret quam gratias ageret, et in eo mansimus, ne ad urbem. illa fefellerunt facilem quod putaramus; nihil vidi minus. damnari se nostro iudicio, tardiores fore reliquos, si nos non venerimus, dicere. ego dissimilem illorum esse causam. cum multa, veni igitur et age de pace. meone inquam arbitratu? an tibi inquit ego praescribam? sic inquam agam, senatui non placere in Hispanias iri nec exercitus in Graeciam transportari, multaque, inquam de Gnaeo deplorabo. tum ille, ego vero ista dici nolo. ita putabam, inquam; sed ego eo nolo adesse quod aut sic mihi dicendum est multaque quae nullo modo possem silere si adessem aut non veniendum. summa fuit, ut ille quasi exitum quaerens, ut deliberarem. non fuit negandum. ita discessimus. credo igitur hunc me non amare. at ego me amavi, quod mihi iam pridem usu non venit.