Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 6
Cicero, Letters to Atticus 9.6.3
Not analysed yet
scripta iam epistula Capua litterae sunt adlatae hoc a exemplo: Pompeius mare transiit cum omnibus militibus quos secum habuit. hic numerus est hominum milia triginta et consules duo et tribuni pl. et senatores qui fuerunt cum eo omnes cum uxoribus et liberis. conscendisse dicitur a. d. iiii Nonas Martias. ex ea die fuere septemtriones venti. navis quibus usus non est omnis aut praecidisse aut incendisse dicunt. de hac re litterae L. Metello tribuno pl. Capuam adlatae sunt a Clodia socru quae ipsa transiit.