Latin · ~3 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi057.perseus-lat1, Book 9, Letter 9A
Cicero, Letters to Atticus 9.9A.2
Not analysed yet
sed cum etiam nunc quid facturus Caesar sit magis opinari quam scire possimus, non possumus nisi hoc, non videri eam tuam esse dignitatem neque fidem omnibus cognitam ut contra alterutrum, cum utrique sis maxime necessarius, arma feras, et hoc non dubitamus quin Caesar pro sua humanitate maxime sit probaturus. nos tamen, si tibi videbitur, ad Caesarem scribemus ut nos certiores faciat quid de hac re acturus sit. a quo si erit nobis rescriptum, statim quae sentiemus ad te scribemus et tibi fidem faciemus nos ea suadere quae nobis videntur tuae dignitati, non Caesaris actioni esse utilissima, et hoc Caesarem pro indulgentia in suos probaturum putamus.