Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 12
Cicero, Letters to Brutus 1.12.3
Not analysed yet
veterem pro eius erga te benevolentia singularique officio libenter ex tuis litteris complexus sum eumque cum tui tum rei publicae studiosissimum amantissimumque cognovi. Ciceronem meum propediem, ut spero, videbo. tecum enim illum in Italiam celeriter esse venturum confido.