# Letters to Brutus 1.16.7

Cicero, Letters to Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 16. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/1.16.7

deinde quod pulcherrime fecisti ac facis in Antonio vide ne convertatur a laude maximi animi ad opinionem formidinis. nam si Octavius tibi placet, a quo de nostra salute petendum sit, non dominum fugisse sed amiciorem dominum quaesisse videberis. quem quod laudas ob ea quae adhuc fecit plane probo; sunt enim laudanda, si modo contra alienam potentiam non pro sua suscepit eas actiones. Cum vero iudicas tantum illi non modo licere sed etiam a te ipso tribuendum esse ut rogandus sit ne nolit esse nos salvos, nimium magnam mercedem statuis (id enim ipsum illi largiris quod per illum habere videbatur res publica), neque hoc tibi in mentem venit, si Octavius ullis dignus sit honoribus quia cum Antonio bellum gerat, iis qui illud malum exciderint cuius istae reliquiae sunt nihil quo expleri possit eorum meritum tributurum umquam populum Romanum, si omnia simul congesserit.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
