# Letters to Brutus 1.17.2

Cicero, Letters to Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 17. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/1.17.2

sustinuisse mihi gloriatur bellum Antoni togatus Cicero noster! quid hoc mihi prodest, si merces Antoni oppressi poscitur in Antoni locum successio et si vindex illius mali auctor exstitit alterius fundamentum et radices habituri altiores, si patiamur? ut iam ista quae facit dominationem an dominum timentis sint. ego autem gratiam non habeo si quis, dum ne irato serviat, rem ipsam non deprecatur. immo triumphus et stipendium et omnibus decretis hortatio ne eius pudeat concupiscere fortunam cuius nomen susceperit, consularis aut Ciceronis est?

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
