Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 2a
Cicero, Letters to Brutus 1.2a.2
Not analysed yet
***quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.