# Letters to Brutus 1.2a.2

Cicero, Letters to Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 2a. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/1.2a.2

* * * quod scribis me maximo otio egisse ut insectarer Antonios idque laudas, credo ita videri tibi. sed illam distinctionem tuam nullo pacto probo; scribis enim acrius prohibenda bella civilia esse quam in superatos iracundiam exercendam. vehementer a te, Brute, dissentio nec clementiae tuae concedo, sed salutaris severitas vincit inanem speciem clementiae. quod si clementes esse volumus, numquam deerunt bella civilia. sed de hoc tu videris; de me possum idem quod Plautinus pater in Trinummo: mi/hi quidem aetas a/cta ferme est; tu/a istuc refert ma/xime.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
