# Letters to Brutus 1.5.3

Cicero, Letters to Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 1, Letter 5. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/1.5.3

Ciceronem nostrum in vestrum conlegium cooptari volo. existimo omnino absentium rationem sacerdotum comitiis posse haberi; nam etiam factum est antea. Gaius enim Marius, cum in Cappadocia esset, lege Domitia factus est augur nec quo minus id postea liceret ulla lex sanxit. est etiam in lege Iulia, quae lex est de sacerdotiis proxima, his verbis: QVI PETET CVIVSVE RATIO HABEBITVR. aperte indicat posse rationem haberi etiam non praesentis. hac de re scripsi ad eum, ut tuo iudicio uteretur sicut in rebus omnibus; tibi autem statuendum est de Domitio, de Catone nostro. sed quamvis liceat absentis rationem haberi, tamen omnia sunt praesentibus faciliora. quod si statueris in Asiam tibi eundum, nulla erit ad comitia nostros accersendi facultas.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
