# Letters to Brutus 2.1.2

Cicero, Letters to Brutus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi059.perseus-lat1, Book 2, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/2.1.2

omnia, Brute, praestiti rei publicae quae praestare debuit is qui esset in eo in quo ego sum gradu senatus populique iudicio conlocatus, nec illa modo quae nimirum sola ab homine sunt postulanda, fidem, vigilantiam, patriae caritatem. ea sunt enim quae nemo est qui non praestare debeat. ego autem ei qui sententiam dicat in principibus de re publica puto etiam prudentiam esse praestandam nec me, cum mihi tantum sumpserim ut gubernacula rei publicae prehenderem, minus putarim reprehendendum si inutiliter aliquid senatui suaserim quam si infideliter.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
