# Letters to Brutus 2.2.1-2

Cicero, Letters to Brutus, 2.2.1 to 2.2.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/2.2.1

Planci animum in rem publicam egregium, legiones, auxilia, copias ex litteris eius quarum exemplum tibi missum arbitror perspicere potuisti. Lepidi, tui necessari, qui secundum fratrem adfinis habet quos oderit proximos, levitatem et inconstantiam animumque semper inimicum rei publicae iam credo tibi ex tuorum litteris esse perspectum. nos exspectatio sollicitat, †quae† est omnis iam in extremum adducta discrimen. est enim spes omnis in Bruto expediendo, de quo vehementer timebamus.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
