# Letters to Brutus 2.4.1-2

Cicero, Letters to Brutus, 2.4.1 to 2.4.2. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-brutus/2.4.1

Datis mane a. d. in id. April. Scaptio litteris eodem die tuas accepi Kal. April. Dyrrhachio datas vesperi. itaque mane prid. Id. Apr., cum a Scaptio certior factus essem non esse eos profectos quibus pridie dederam et statim ire, hoc paululum exaravi ipsa in turba matutinae salutationis. de Cassio laetor et rei publicae gratulor, mihi etiam qui repugnante et irascente Pansa sententiam dixerim ut Dolabellam bello Cassius persequeretur. et quidem audacter dicebam sine nostro senatus consulto iam illud eum bellum gerere. de te etiam dixi tum quae dicenda putavi. haec ad te oratio perferetur, quoniam te video delectari Philippicis nostris.

---

Cicero, Letters to Brutus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi059/phi0474.phi059.perseus-lat1.xml.
