Latin
urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1, Book 2, Letter 11
Cicero, Letters to his brother Quintus 2.11.2
Not analysed yet
Domitius iudices ad numerum non habuit. vereor ne homo taeter et ferus, Pola Servius, ad accusationem veniat ; nam noster Caelius valde oppugnatur a gente Clodia. certi nihil est adhuc sed veremur. eodem igitur die Tyriis est senatus datus frequens ; frequentes contra Syriaci publicani. vehementer vexatus Gabinius ; exagitati tamen a Domitio publicani quod eum essent cum equis prosecuti. L. noster Lamia paulo ferocius, cum Domitius dixisset :vestra culpa haec acciderunt, equites Romani ; dissolute enim iudicatis,' 'nos iudicamus, vos laudatis,' inquit. actum est eo die nihil ; nox diremit.