# Letters to his brother Quintus 2.15.4

Cicero, Letters to his brother Quintus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1, Book 2, Letter 15. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-brother-quintus/2.15.4

venio nunc ad id quod nescio an primum esse debuerit. O iucundas mihi tuas de Britannia litteras! timebam Oceanum, timebam litus insulae ; reliqua non equidem contemno, sed plus habent tamen spei quam timoris magisque sum sollicitus exspectatione ea quam metu. te vero ὑπόθεσιν scribendi egregiam habere video. quos tu situs, quas naturas rerum et locorum, quos mores, quas gentis, quas pugnas, quem vero ipsum imperatorem habes! ego te libenter, ut rogas, quibus rebus vis, adiuvabo et tibi versus, quos rogas, hoc est Athenas noctuam,' mittam.

---

Cicero, Letters to his brother Quintus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi058/phi0474.phi058.perseus-lat1.xml.
