# Letters to his brother Quintus 3.1.23

Cicero, Letters to his brother Quintus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1, Book 3, Letter 1. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-brother-quintus/3.1.23

quod multos dies epistulam in manibus habui propter commorationem tabellariorum, ideo multa conlecta sunt aliud alio tempore velut hoc : T. Anicius mihi saepe iam dixit sese tibi suburbanum si quod invenisset non dubitaturum esse emere. in eius sermone ego utrumque soleo admirari, et te de suburbano emendo cum ad illum scribas non modo ad me non scribere sed etiam aliam in sententiam scribere, et cum ad illum scribas nihil te recordari †de se de epistulis† illis quas in Tusculano eius tu mihi ostendisti, nihil de praeceptis Epicharmi : Γνῶθι πῶσ ἄλλῳ κέχρηται, totum denique vultum, sermonem, animum eius, quem ad modum conicio, †quasi† sed haec tu videris.

---

Cicero, Letters to his brother Quintus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi058/phi0474.phi058.perseus-lat1.xml.
