# Letters to his brother Quintus 3.9.2

Cicero, Letters to his brother Quintus, urn:cts:latinLit:phi0474.phi058.perseus-lat1, Book 3, Letter 9. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-brother-quintus/3.9.2

itaque ex re publica quoniam nihil iam voluptatis capi potest, cur stomacher nescio. Litterae me et studia nostra et otium villaeque delectant maximeque pueri nostri. angit unus Milo. sed velim finem adferat consulatus ; in quo enitar non minus quam sum enisus in nostro tuque istinc, quod facis, adiuvabis. de quo cetera, nisi plane vis eripuerit, recte sunt ; de re familiari timeo. ὁ δὲ μαίνεται οὐκ ἔτ' ἀνεκτῶς, qui ludus HS †cccↃ† comparet. cuius in hoc uno inconsiderantiam et ego sustinebo ut potero, et tu ut possis est tuorum nervorum.

---

Cicero, Letters to his brother Quintus, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi058/phi0474.phi058.perseus-lat1.xml.
