Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 1, Letter 6
Cicero, Letters to his Friends 1.6.2
Not analysed yet
facile secundo loco me consolatur recordatio meorum temporum, quorum imaginem video in rebus tuis; nam etsi minore in re violatur tua dignitas quam mea adflictast, tamen est tanta similitudo, ut sperem te mihi ignoscere, si ea non timuerim, quae ne tu quidem umquam timenda duxisti. sed praesta te eum, qui mihi a teneris, ut Graeci dicunt, unguiculis es cognitus; inlustrabit, mihi crede, tuam amplitudinem hominum iniuria. A me omnia summa in te studia officiaque ex specta; non fallam opinionem tuam.