Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 1
Cicero, Letters to his Friends 10.1.2
Not analysed yet
sed quoniam acta omnia mitti ad te arbitrabar, nihil erat quod singulis de rebus scriberem; illud autem erat amoris mei, quem a tua pueritia susceptum non servavi solum sed etiam auxi, monere te atque hortari ut in rem p. omni. cogitatione curaque incumberes. quae si ad tuum tempus perducitur, facilis gubernatio est ut perducatur autem magnae cum diligentiae est tum etiam fortunae.