Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 12
Cicero, Letters to his Friends 10.12.4
Not analysed yet
venit paratus Servilius Iovi ipsi iniquus, cuius in templo res agebatur. hunc quem ad modum fregerim quantaque contentione Titium intercessorem abiecerim, ex aliorum te litteris malo cognoscere; unum hoc ex meis: senatus gravior, constantior, amicior tuis laudibus esse non potuit quam tum fuit, nec vero tibi senatus amicior quam cuncta civitas; mirabiliter enim populus R. universus et omnium generum ordinumque consensus ad liberandam rem p. conspiravit.