Latin · ~1 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 18
Cicero, Letters to his Friends 10.18.4
Not analysed yet
itaque a. d. xv K. Iun. ab Isara castra movi; pontem tamen, quem in Isara feceram, castellis duobus ad capita positis reliqui praesidiaque ibi firma posui, ut venienti Bruto exercituique eius sine mora transitus esset paratus. ipse, ut spero, diebus viii, quibus has litteras dabam, cum Lepidi copiis me coniungam.