# Letters to his Friends 10.21.1

Cicero, Letters to his Friends, urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 21. Latin.

Canonical: https://interlinea.aeterna-institute.org/library/latin/cicero/letters-to-his-friends/10.21.1

puderet me inconstantiae mearum litterarum, si non haec ex aliena levitate penderent. omnia feci qua re Lepido coniuncto ad rem p. defendendam minore sollicitudine vestra perditis resisterem; omnia ei et petenti recepi et ultro pollicitus sum scripsique tibi biduo ante confidere me bono Lepido esse usurum communique consilio bellum administraturum. credidi chirographis eius, adfirmationi praesentis Laterensis, qui tum apud me erat reconciliaremque me Lepido fidemque haberem orabat. non licuit diutius bene de eo sperare; illud certe cavi et cavebo ne mea credulitate rei p. summa fallatur.

---

Cicero, Letters to his Friends, ed. Louis Claude Purser. Text: the Perseus Digital Library, canonical-latinLit, CC BY-SA 4.0. Changes: apostrophes normalised and the text divided into reading sections by Interlinea.
License: CC BY-SA 4.0 (https://creativecommons.org/licenses/by-sa/4.0/). Source: https://github.com/PerseusDL/canonical-latinLit/blob/master/data/phi0474/phi056/phi0474.phi056.perseus-lat2.xml.
