Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 21
Cicero, Letters to his Friends 10.21.3
Not analysed yet
ego a non malus homo hoc suspicabar. at Laterensis, vir sanctis simus suo chirographo mittit mihi litteras nimisque desperans de se, de exercitu, de Lepidi fide querensque se destitutum, in quibus aperte denuntiat videam ne fallar; suam fidem solutam esse; rei p. ne desim. exemplar eius chirographi Titio misi; ipsa chirographa omnia, et ea quibus credidi, et ea quibus fidem non habendam putavi, Laevo Cispio dabo perferenda, qui omnibus iis interfuit rebus.