Latin · ~2 min
urn:cts:latinLit:phi0474.phi056.perseus-lat2, Book 10, Letter 23
Cicero, Letters to his Friends 10.23.6
Not analysed yet
tu, mi Cicero, quod adhuc fecisti, idem praesta, ut vigilanter nervoseque nos, qui stamus in acie, subornes. veniat Caesar cum copiis quas habet firmissimas, aut, si ipsum aliqua res impedit, exercitus mittatur; cuius ipsius magnum periculum agitur. quicquid aliquando futurum fuit in castris perditorum contra patriam, hoc omne iam convenit pro urbis vero salute cur non omnibus facultatibus quas habemus utamur? quod si vos istic non defueritis, profecto, quod ad me attinet, omnibus rebus abunde rei p. satis faciam.